# Exoticorum libri decem 127-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/127-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/127-3

Peregrini montem Sinai accedentes, gle zeo dentes, in monasterio excipiuntur (nullum enim aliud est diversorium) in valle sito ad radices montis Oreò, magnamque habente aquarum commoditatem: nam rivus è monte delabens eò perfluit, cisternamque implet aquâ limpidâ, frigidâ, dulci, & omnibus suis dotibus praeditâ. Praealtis muris cingitur, ut etiam adversus hostes qui impetum in illos facere vellent; sese tueri queant. Istîc & Moschea est pro Arabibus & Turcis, & hospitium illis deputatum: nam Christianis montem accedere non licet, nisi comitantibus Tur cis Arabibus. Per montis Sinai valles, amoenissimi conspiciuntur horti, in quibus vites & legumina coluntur, tum etiam brassicae, lactucae, betae, cepae, allia, porrum, & similes vulgares herbae; arbores item fructiferae varii generis, praesertim verò amygdalae. Montis Oreb descriptio.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
