Latin
CAPVT LXIV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 127-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXIV. oC angustum monasterium ex altero dependens, templo praeditum est, &à quadraginta Patribus nomen habet, in quo panem, vinum, &olivas conditas invenimus. Istìc sunt horti, varii generis fructibus exculti. Postridie inde discessimus, montem Sinai conscensuri, qua ad Orientem vergit, nos autem ad Meridiem spectantes. Sinai mons, Oreb longè celsior est: quemadmodum autem Athos mons, Sole ad occasum tendente, insulam Lemnon inumbrat; sic mons Sinai, Sole Oriente, monti Oreb umbram facit. Cùm ad montis verticem pervenissemus, durissimum saxum esse deprehendimus ferrei coloris, plantis tamen non carens: nam Absinthium seriphium, cujus semen Barbotina Gallis, vel Contra vermes nuncupatur, frequens istîc nascitur, Panax item Asclepium, Conyza, Eupatorium Arabum. undique montibus cingitur, &celsitudine superat montem Oetam in Graecia, vel Idam in Creta: at nostra opinione Olympo Phrygiae humilior est. Adeò tamen celsus est, ut cùm faciem ad Meridiem obverteremus, facilè utrumque littus sinus Arabici, aliter Mare rubrum nuncupati, conspiceremus, quod in Britannici arcus formam incurvari videbamus: montes praeterea, in quibus situm est monasterium Divi Antonii aut D. Macarii in solitudinibus Aethiopiae finitimis supra mare rubrum, ubi etiam habitant Caloieri Christiani, &Armenii, aliter Maronitae nuncupati.