# Exoticorum libri decem 127

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAROLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/127

Tota planta (si hac appellatione eam donare convenit) spongiosae quodammodo naturae erat, & levis admodum: ejus sapor non valdè salsus, ut diu adservatam esse, & temporis diuturnitate salsedinem exuisse credendum esset. Scopulo, aut saxo inhaesisse videbatur: nam sedes plana erat. Cum secundo autem Alcyonii genere à Dioscoride descripto, nonnullam affinitatem habere videbatur. TERTIVM, quod ad Quinti generis à Dioscoride descripti speciem aliquam referri posse existimo (nisi quis ad Tertium genus Spongiarum referre malit, cujus meminit Cl. V. Gulielmus Rondeletius libro de Insectis & Zoophytis cap. XXX. quodque densissi mum, spissum, validum, cinereum, Alcyonio tam simile, ut vix discrimen agnoscas. Hoc enim fistulosum non esse ait, sed saepiùs cavitatem unam & eam amplam habere) Illo majus videre non memini, mihique ostendebatur Amstelredami anno reparatae salutis humanae millesimo sexcentesimo, à Davide Sinapio supra dicto, qui illius etiam dimidiam partem per longitudinem sectam mihi liberaliter donabat. Crassitudine porrò longitudinem valdè superabat: nam quum octo dumtaxat uncias & semissem longum esset, crassitudo in medio corpore decem & sex uncias ambitu continebat, in extremis autem partibus paenè duodecim: ipsa enim forma prorsus inaequalis erat, modò in dorsum assurgens; modò in multas lacunas depressa: totum autem Alcyonij corpus cineracei coloris crustâ tectum erat: interna pars, fungosâ, sive spongiosâ quadam materiâ constabat, & frequentibus lacunis erat praedita, salsique admodùm saporis, acrimoniae etiam particeps: nam illius supra candens ferrum resiccatae pulverem, si cuti adfricaretur, non modò magnum pruritum excitare, sed etiam valdè mordicare & urere experiebar, non secus quàm aliorum Alcyonii generum, quae multis antè annis in Galliae Narbonensis maritimis collegeram, dum Mompellii vivebam, pulverem observaveram. Dectissimus vir, & in sua arte peritissimus Ferdinandus Imperatus, in eo opere quod Italico sermone conscripsit, cuique Naturalis Historiae appellationem dedit, aliquot Fuci, Spongiae, & Alcyonii genera elegantia atque exotica, cum aliis plerisque rebus peregrinis exhibet: praesertim verò XXVII. liber ejus operis consulendus; continet enim plurima ad hanc materiam pertinentia, ex suo ditissimo Promptuario desumpta. Cancri gramen depascentes, & quodammodo terrestres.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
