# Exoticorum libri decem 128-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/128-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/128-2

filii Israël fusilem vitulum conflantes postea adorarunt. Hujus monasterii atque aliorum quae in solitudinibus, quale D. Antonii, & D. Macarii, Caloieri, nullum frumentum colligunt: at Patriarcha in Cairo habitans, singulis annis illis mittit, & Aegyptiaca legumina: oppidi Tor ad Rubri maris littus incolae siccos etiam plsces; inter quos Salpas, Sargos, Sparos, & Cantharos exsiccatos observavimus. Reconditas item habent colymbades olivas & legumina. Pecus in vallibus alunt, non ut ejus carnibus vescantur, sed ut illo venundato, ex ejus lanâ quaestum faciant, ad alenda sua mancipia; qui verò in vallibus habitant, ut lac excipiant & caseos conficiant: nam Caloieri Graeci neque caseo, neque butyro, neque carnibus vescuntur. Vites colunt, & nonnulla legumina serunt: solum enim in vallibus situm cùm ri guum sit & humidum, satis temperatum est. Nam praealtus licet sit hic mons, adęò tamen frigidus non est ut Europae Alpes: neque tam calidus ut Europae plana & humilia. Adeò autem sterilia & arida sunt haec montana, ut nihil (praeter gaucula quaedam in humidioribus locis) coli possit. Eâ nocte in D. Catharinae monasterio quievimus. Postridie demonstrata nobis est in templo pensilis capsa, in quâ Catharinae ossa adservantur. Sacra Graeco ritu celebrantur: multisque elegantibus picturis & Divorum reliquiis templum ornatum est. Turcae qui montem Sinai accedunt, istìc etiam Mesgedam sive Moscheam habent, sed extra Christianorum templi septa: nam & ipsi religionis gratiâ eò proficiscuntur. Caloieri exreris cibum administrare solent tam Turcis quàm Christianis; sed vilem admodum & exigui precii: oryzam nimirum, frumentum, fabas, aut pisa. Haec decocta in lignea paropside media area proponere solent, quam cochlearibus coronant, & modicum panis sine man tili addunt: singuli deinde eò ad renientes Arabum ritu se componunt, nempe ut pedibus extremis inflexis ipsorum calcaneis insideant. Hoc enim sedendi genus ab omnibus Arabibus usurpatur. Turcae verò aliter sedent, nempe more sartorum Gallorum. Ipse Schecarab, qui Dominum de Fumet à Cairo huc usque conduxerat, atque ipsius Nobiles eâdem cum Arabibus ratione sederunt. Caloieri liquidam Mannam in suis montibus colligunt, quam Tereniabin, ad durioris & concretae differentiam, nominant. Nam quae Tereniabin ab Arabicis Auctoribus appellatur, fictilibus adservatur ut mel, atque in Cairum venalis defertur: Hippocrates cedrium mel, reliqui Graeci Libani rorem dixerunt. In Gallia, ex Brianson delata, & in Laricibus summo montium jugo collecta, dura est, à jam dictâ differens. Cùm autem Manna duorum generum sit, utrumque genus in Cairi officinis venale reperitur: unum solidum, Mannae appellatione; aliud liquidum, Tereniabin nomine: de quibus hoc loco nihil dicemus, cùm in libro de Arboribus perpetuâ fronde virentibus, satis superque de eis egerimus. E monte Sinai in Taurum iter.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
