Latin
128.1 to 128.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 128.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
PERPOLITAM autem habebat is testam, eamque versicolorem, in qua lumini opposita, observarentur in fusco mixti colores flavescens &rubescens. Constabat verò ea testa duabus partibus, anteriore &posteriore, inter se quadam cartilagine connexis: anteriore quidem breviore &angustiore, ut quae tres dumtaxat uncias longa, quatuor lata esset, ubi amplissima: posteriore autem longè majore, quatuor videlicet uncias cum semisse longâ, septem cum semisse latâ. Utraque pars in dorsum instar fornicis assurgebat, posterior tamen magis quàm anterior, &veluti in eminentiores tres divisiones brevibus quibusdam aculeis praeditas distincta: quâ etiam anteriori parti connexa erat, magis eminens, &brevibus quibusdam aculeis munita, deinde in lunata quaedam cornua se spargens, ad longos usque anterioris partis aculeos pertingentia, dentata utrimque &in firmam spinam desinentia, circa verò connexionem asperis quibusdam villis obsita: mediâ quasi parte testae, in dorsi lateribus orbiculatae quaedam conspiciebantur eminentiae, oculorum paenè formam referentes, durae tamen &testaceae. Anterior porrò testae pars, quâ posteriori connectebatur, tres uncias lata erat, quatuor autem (ut suprà dicebam) ubi amplissima, extima binas solummodò, eaque in tres breves aculeos, aequali spatio inter se distantes, desinens: ad medium aculeum, adnexum habebat non exteriori testae adhaerens, sed quadam articulatione sub ipsa testa triangulare cornu, septem uncias longum, angustum &mucronatum: supremus in prona aculei parte angulus, brevibus aculeis instar serrae erat obsitus; supina ejus pars laevis &carinata: anterioris partis testae latera septem aculeis, praeter extimum, erant munita, &sex firmis, planis, &acutis spinis unciam longis, spadicei coloris &hirsutis inter extimum &septimum aculeum prodeuntibus donata: mediâ pronâ parte sex angustarum lacunarum, quasi cultri mucrone impressarum, bini ordines apparebant, quibus internâ testae parte totidem plana ossicula, veluti abruptarum costarum fragmenta, respondebant. Totum ipsius animalis corpus siccitate contractum &vetustate magna ex parte corruptum erat: decem autem pedes habuisse videbatur; quorum priores, an chelas habuerint, ignoro, nam nulli integri praeter postremos, qui sex articulis constabant. Omnes oriebantur ex majore sive posteriore testa; atque adeò arctè conjuncti erant, ut cultelli mucronem non admitterent, sed statim ad primum articulum coaluisse viderentur: anteriores pedes, qui an chelae, ut dicebam, fuerint, ignoro, statim à sede inferioris articuli, ex ipsa articulatione latam appendicem producebant, fraxini semini non valdè dissimilem; atque ante illos binae fere similes appendices exoriebantur: hirtae, breves, ad primi sive infimi articuli summum vix pertingentes: octo reliqui pedes, superiori infimi articuli parti appendices etiam adnexas habebant, breves, crassas, aculeatas, utrimque in unum quôdammodo coëuntes: secundi articuli aliquot similiter aculeis donati: postremos pedes subseque bantur exiguae chelae tribus articulis constantes, adeò breves, ut ad tertium posteriorum pedum articulum vix pertingerent.