Latin
CAPVT XIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 129
Unproofread scanNot analysed yet
Ad nullum autem genus eorum, quorum historiam Cl. V. Gulielmus Rondeletus lib. XVIII. de Piscibus descripsit, referri posse videtur, nisi quis notas aliquas communes habere censeat cum ejus Paguro. Veteribus tamen prorsus ignotum fuisse arbitror: alioqui propter tam insignes &non vulgares notas quibus praeditus est, haud neglexissent. CETERVM illo ipso anno, apud Cl. V. Doctorem Petrum Pauwium, publicum in ea dem Academia Artis Medicae &Anatomes professorem, admirabilis etiam formae Cancri testam videbam, eam quidem non integram, sed magna ex parte confractam, duram &solidam, internâ parte albam, externâ dilutè rubentem, &variis locis, albis quibusdam maculis, scrie quadam servatâ, conspersam. Quinque autem uncias longum erat fragmentum, ab ipsis oculis ad extremam usque partem; sex latum, &in fornicem elatum; utroque latere ternis firmis spinis sive aculeis praeditum, quarum prima paullo songior: supra oculos emergebant aliae crassae spinae, binas uncias longae, firmae, perinde ut testa versicolores, ex albo &rubro videlicet coloribus mixtis, nigricante mucrone, quemadmodum &reliquarum, antrorsum spectantes, &ad cornuum similitudinem anteriùs incurvae, quas quatuor aliae subsequebantur, ex utroque latere binae, quarum quae cornibus proximae, alias longitudine superabant, deinde infra illas ex utraque parte quatuor tubercula veriùs quàm spinae, inter quae, quemadmodum etiam inter spinas, sparsa erant multa vestigia, pilorum, quae inhaeserant, ut verisimile est, sedes: ante cornua, &quasi sub ipsis, prominebant magni crassique &unciam longi oculi testacei, versicolores, ad testae &cornuum similitudinem, in latera spectantes, extimam parte, in quâ acies fuerat, nigri: à cornibus sive spinis illis incurvis supra oculos eminentibus, ortum sumebat planum, ternasque uncias longum rostrum, unciam cum semisse latum, anteriore parte magis angustum, quodammodo carinatum, in quo quaternae eminebant spinae, utrimque geminae, aequali spatio ab invicem discretae, quarum anteriores paullo longiores, &in earum lateribus frequentes confertimque nascentes breves pili candicantes: extimum verò rostrum, quod abruptum valdè angustum curvumque fuisse videbatur. Et haec quidem de hujus testae fragmento; quam si integram, &ipsum Cancri corpus videre licuisset, ejus accuratiorem historiam dare potuissem. Benevolus autem lector boni consulat quae propono. Mytulus Conchifer. CAP. XV. VANDOQUIDEM Cancrorum mentionem fecimus, praeter institutum non erit, si Mytuli genus quoddam non vulgare illis subiiciam. Hanc autem Mytuli con cham anno à Christi nativitate nonagesimo nono supra millesimum &quingentesimum, Amstelredamo ad me mittebat ornatissimus &humanissimus vir Theodorus Coornhart Clementis F. cujus iconem in tabella expressam lectoris oculis proponere volui. ig. i iesie e