Latin
CAPVT V
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 13.9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vireta maxima ex parte sunt consita amygdalis, oleis, malis punicis, ziziphis, ficis, aliisque fructiferis arboribus, inter quas vastae magnitudinis aureae mali, citriae, &Adami poma ferentes, è quorum fructibus Graeci succo expresso dolia implent, quibus suas naviculas Squiraces nuncupatas onerant, &Constantinopolim, vel in alias Turcae subjectas provincias vehunt; eo enim succo Turcae plurimum in cibis utuntur agrestae sive omphacii loco: &in officinis ex dimenso venalis reperitur, in quibus salsamenta &garum prostant.