# Exoticorum libri decem 13.9-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/13.9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/13.9-2

Vireta maxima ex parte sunt consita amygdalis, oleis, malis punicis, ziziphis, ficis, aliisque fructiferis arboribus, inter quas vastae magnitudinis aureae mali, citriae, & Adami poma ferentes, è quorum fructibus Graeci succo expresso dolia implent, quibus suas naviculas Squiraces nuncupatas onerant, & Constantinopolim, vel in alias Turcae subjectas provincias vehunt; eo enim succo Turcae plurimum in cibis utuntur agrestae sive omphacii loco: & in officinis ex dimenso venalis reperitur, in quibus salsamenta & garum prostant.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
