# Exoticorum libri decem 130-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/130-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/130-3

Inter reliquos agnovimus Bars Gallorum, quos Latini Lupos nominant, & Umbras, quas nostri Maigres appellant, Cantharos, Gallis Bremmes de mer dictos, & Synodontides, plurimos etiam Sargos, Sparos & Auratas, Dorades Massiliensibus dictas, à Gallorum Dorades differentes, quae in Oceano capiuntur, & Faber Latinorum sunt. Salpae istîc longè majores & frequentiores quàm in mediterraneo mari. Corallii genus istîc nascitur, Arabibus Chavein nomine cognitum, interiore parte concavum, numerosisque tubulis praeditum: quoniam verò elegans est, & copiosum, ejus fragmenta, (quae binorum cubitorum longitudine, coxaeque humanae crassitudine, colore partim albo, partim rubro sunt praedita) ad Mesgedarum & Carabaschara valvas appendere solent. Lapidis etiam genus istic conspeximus, à veteribus Arabici cognomine insignitum: nec agnovissemus, nisi à Caloiero quopiam admoniti, qui ejus globos nobis ostendit à D. Macarii phano, quod ab altera sinus Arabici parte, è Tauri regione est, à sese (ut asserebat) delatos: ubi non minor ejus est copia quàm in aliis regionibus silicum. Orbicularis est, gravis, Pyriti similis, granis constans quadrangulis, Andro- adamantis instar. Taurus Caravannarum est statio, quae aromata ex Mecha & Arabia felici advehunt. Scimus autem piper, gingiber, aromaticas nuces, caryophyllos, laccam, sanguinem draconis, atque macin eò invehi: etenim his omnibus Carauannam onerari conspeximus, nobiscum profecturam, in qua etiam viginti cameli his duntaxat conchyliis rotundis onusti fuerunt, quibus claves in Europa appendi solent: Cairi verò incolae iis utuntur ad levigandam & expoliendam papyrum, telasque coloribus permixto gummi infectas, quibus amiciuntur, ut olim solebant. Naves & cymbae rubri maris.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
