# Exoticorum libri decem 131-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/131-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/131-3

CAPVT LXIX. X eo loco digressi, in eandem viam rediimus, quam in montem Sinai proficiscentes reliqueramus, atque pervenimus ubi mare rubrum in planum littus se explicat. SeEcundo per aquam nobis gradiendum fuit camelorum ventre tenus. In littore lapidem invenimus orbicularem, magnitudine & crassitudine cum argenteo nummo Gallis Teston appellato, respondentem, quem numisma (ferrei etenim coloris erat) esse arbitrabamur, quòd Hebraicos quosdam characteres naturâ expressos haberet: is nobis in memoriam revocavit alios quosdam lapides in Britannia etiam à nobis observatos, in quibus tribuli aquatici, Domini de Rohan insignia, erant expressi. Sub noctem dimidio miliari à fontibus amaris substitimus, ad quos propter jumentorum lassitudinem, & noctem vicinam pervenire nequivimus. Postridie ante lucem digressi, & ad fontes pervenientes, utres aqua implevimus, & paullum deflectentes ad Sues meridie venimus. Itinere igitur dietim, ut ex Tauro in Sues confecimus, supputato, quinque dierum cum semisse esse comperiemus, etiam properanter confectum. Hujus sinus sive canalis nec aqua nec arena rubent, ut plerique existimavêre: nomen alia de causa ei inditum. Nam Rex quidam, Graeco nomine Erythra dictus, Aegypto imperans, huic mari appellationem dedit: hinc Erythraeum, hoc est, rubrum mare appellatum. Aestus reciprocationem habet ut Oceanus: sinus enim solummodo est ex Oceano in continentem Arabiae protensus, quem veteres Arabicum cognominarunt: at successores Erythraeum dixerunt ab eo quem dixi Erythra, qui naves fabricandi artem invenit: cùm antè ratibus duntaxat veherentur, ut solent nunc in Druentia, & aliis rapacibus fluminibus. Portus Sues ad Maris rubri littus. CAP. LXX. ECENTIORVM plerique Sues oppidum olim Arsinoe fuisse nuncupatum volunt: quod verisimile videtur; nam primus rubri maris portus est, & Cairo vicinus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
