Latin
131.1 to 131.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 131.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
quos octo cubitorum longitudinem habuisse ait, expressos non habeat, per illos dentes mandibulas voluisse dicere verisimile est: nec enim ullius elephantis etiam maximi cornua tantae magnitudinis umquam conspecta fuisse arbitror: huc accedit, quòd alios dentes sexdecim in ore illi tribuit, ut etiam taceam caput adeò tenue in tanta corporis mole, illudque in sublime elatum. Itaque mihi facilè persuaserim, non valdè absimilem fuisse ei beluae marinae quae anno à Christi nativitate nonagesimo octavo supra millesimum &quingentesimum, in littus occiduum Hollandiae tempestatibus ejecta fuit; senes Batavi maris accolae Pot walvisch appellabant. quae quum fuerit portentosae etiam formae &magnitudinis, abs re me non facturum existimavi, si illius genuinam iconem hîc adponerem, deinde brevem historiam adiicerem. υστδς Vsstes μωνήλην so. yh ῃ χνCETERVM, ut ad peculiarem hujus Beluae descriptionem veniamus, quae illo quo dixi anno, IV. vel 11I. Non. Februarii, circiter quartam aut quintam pomeridianam in littus fuit ejecta è regione Berchey vici quondam (ut fertur) decem aut duodecim tuguriorum, inter Scevelingam &Catwicum maritimum, cum tantâ tempestate &maris commotione, ut qui istîc aderant se in fugam coniicerent, &sese abderent inter colles illos arenosos mari objectos: sedatâ tempestate, decem plus minùs horis adhuc spirans fuit conspecta: &mortua istîc jacuit septem aut octo dies; ut ad eam conspiciendam è vicinis urbibus &locis ingens hominum multitudo conflueret, partim pedestri itinere, partim equis, rhedis, aut curru vecta. Ejus porrò longitudo quinquaginta duorum aut trium pedum fuit; crassitudinis ambi- Monstrosa tum licet nonnulli dicant triginta pedum &unius, fuisse, alij verò longè majorem faciant: belua marina. exacta tamen mensura sumi non potuit, quia volutatione &agitatione, ante quàm interiret, corporis pars quaedam sabulo erat immersa: superior rostri pars ab extimo ad oculos usque, quindecim pedum reperta est: ipsum in ea parte palatum, quadraginta duobus foraminibus sive alveolis praeditum erat, hoc est, in utroque latere viginti &uno, ad excipiendos totidem dentes inferiori mandibulae inhaerentes, qui magnitudinem pollicis alicujus viri praegrandis &robusti habebant: in capite versus dorsum erat etiam foramen circiter tres pedes amplum, per quod aquam in altum eiiciebat: inferior mandibula, in quâ illi dentium bini ordines, septem pedum longitudinem non excedebat, &fragmento crassi &ingentis mali navis conferri poterat: linguae extima pars tam magna &crassa erat ac dolium cervisiarium: oculorum magnitudo pro tam vasto corpore non erat major, quàm spatium quod pollex &digitus index extensi comprehendere poterant: distabant oculi quatuor pedibus à pinnis: pinnae verò quatuor pedes &totidem pollices erant longae, ac pedem ferè densae: umbilicus à mandibulis sexdecim pedum spatio distabat: ab umbilico ad penem interstitium erat trium pedum: penis verò jam mortuae sex pedum longitudinem habebat: à pene autem ad podicem trium pedum cum semisse erat distantia: &à podice ad caudam, tredecim cum semisse: ipsa verò cauda valdè crassa, tredecim pedes alta sive lata erat. Post paucos deinde dies fuit illa belua vendita quibusdam mercatoribus, eâ tamen conditione, ut majora ejus ossa Hagam Comitis vehi curarent, &istic in Curia conservarentur propter memoriam.