Latin
CAPVT XVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 132-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVIII. Batavis nautis, qui anno à Christo nato millesimo sexcentesimo Amstelredamum è sua profectione redierant, ex Occidentali Oceano advectus erat Cetaceus piscis, ad Phocarum genus haud dubiè referendus, sed longè major; ipsi Vaccam marinam appellabant: utriusque autem sexus occiderant, marem &feminam: maris corium integrum stramine suffarcinatum de trabe suspensum, cujus dorso catulum (quem etiam ceperant &advexerant) imposuerant, eodem anno Amstelredami conspiciebam, &praeterea aliquot costas feminae cum carne adhuc adhaerente; eâ enim in itinere victitârant tamquam bubulâ. Catulum porrò, ut proportio commodiùs observari posset, in adposita tabella exprimendum curabam, ad ejus normam quem Amstelredami videram, quique postea in Academici horti porticu suspensus fuit Lugduni Batavorum. VALDE autem foedum &turpe animal fuisse videbatur: capite vitulino, sed paullò strictiore, oculis ferè caninis; valdè crassâ &durâ, brevibusque &raris pilis ex cineraceo fusci coloris obsitâ cute praeditum: exuvii longitudo (nam dimensus sum) pedum decem &sex cum semisse erat, crassitudo autem septem cum semisse; hoc est, septem pedum cum semisse erat corporis ambitus: bina crura ad humeros habebat non longa, latos pedes brevibus unguibus praeditos, nullos in posteriore corporis parte, sed caudam quodammodo inforsllifstnmotil lhollh do informem &latam, cujus motu, celeriter natasse ferebatur: ab umbilico autem ad caudam sensim gracilescebat, deinde cauda paullò latior fiebat: in ejus capite lapides repertos fuisse intelligebam, quos ad comminuendum calculum utiles esse dicerent.