# Exoticorum libri decem 132.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 132.1 to 132.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/132.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/132.1

Alexandro è vivis sublato id nomen adeptum fuit: Ptolemaeum enim Lagum, cùm Aegypto imperaret, filiam suam Arsinoën insignis formae Lysimacho Macedoniae Regi matrimonio collocasse legimus, in cujus honorem hanc urbem Ptolemaeus Philadelphus exstrui iussit, & ipsius nomine appellavit. Magna hîc est omnium rerum difficultas; eam ob causam à paucis incolitur: nulla enim est aqua potabilis ad duo milliaria in circuitu. Illic duntaxat conspicitur exigua quaedam arx, veteri more exstructa, infirma, in tumulo sita. Et licet Turcarum Imperator ingentes sumptus fecerit, ut magis excultum eum locum redderet, ne hilum tamen profecit: tanta enim omnium rerum, uti dixi, est difficultas, ut vix quisquam habitare queat. Circiter triginta vel quadraginta triremes conspeximus in sicco repositas, quas Turcarum Imperator Constantinopoli in Nilum usque transvehi curavit; deinde adverso Nilo Cairum pertrahi; ibi dissolutas, camelis & curribus in Sues deportari, atque denuò concinnari. Navium statio illic malè tunta est; quoniam plagmarina omnibus ferè ventis est exposita. Difficilis est in mari rubro, ob scopulorum, qui sub aqua latent, frequentiam, navigatio: attamen omnis classis quae à Turca adversus Indos mittitur, in Sues instruitur. Atque cùm istic versaremur, incidimus in quadraginta vel quinquaginta camelos, Cairo illuc missos, qui aquam è puteo Sues haustam, coriaceis utribus deferrent in triremium usum, quas Bassa sive Pro-rex Aegyptiacus in Indiam ablegabat, ut oppidum nomine Zibit, quod paulo antè defecerat, denuò sub potestatem redigeret. Tametsi autem ea aqua salsa sit & amara, nautae alterius dulcioris penuriâ bibunt. Cairum repetentes, medio inter Sues & puteum itinere, speculatores conspeximus, tabulatis quibusdam hinc inde sparsis insistentes, eorum more qui apud nos vineta, ne uvae decerpantur, observant. Singulis tabulatis bini aut terni viri inerant, qui procul conspicerent an insidiatores aliquos observarent, & urbis incolas admonerent, ut sibi caverent: quod cum his convenit quae Plinius de Carthaginensium speculis (quibus usi sunt dum Romani illis bellum inferebant) narrat, hinc inde per illius regionis plana, quae veluti mare aequa sunt, & deserta ut apud Sues, collocatis. Ad puteum Sues cùm secundò pervenissemus, in multam noctem substitimus: deinde oneratis rursus camelis, reliquâ noctis parte, & sequenti die, sine intermissione iter continuavimus, donec serò admodum ad Nili ripam pervenientes, eodem loco pernoctavimus, in quo antè, dum montem Sinai petebamus, quieveramus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
