# Exoticorum libri decem 133.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 133.1 to 133.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/133.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/133.1

Cujus adeò rei causâ, tum propter animalis formam, & alias notas, omnino mihi persuadebam illud animal esse, quod Manati vocari, Hispani qui Americanam historiam scripserunt, testantur: nam Franciscus Lopez de Gomara cap. XXXI. Historiae generalis, de eo in hunc modum scribit, ut in scholio ad cap. de Tiburone lib. de Simpl. Medic. ex Occidentali India delatis, auctore Nicolao Monardes, & à me Latino facto, adnotabam, & hîc denuò repeto. Manati piscis est nostro orbi incognitus, qui in mari & fluminibus reperitur, utri similis, duobus dumtaxat pedibus ad humeros praeditus rotundis, & quatuor unguibus instar elephantinorum, quibus natat: ab umbilico ad caudam gracilior fit: teterrimo est aspectu, capite bubalino, macilentiore tamen ore & crassiore mento, oculis admodùm exiguis pro corporis mole, quae interdum ad viginti pedum longitudinem accedit: corio est denso, quibusdam pilis cineracei coloris obsito. Feminae pariunt vaccarum modo, binaque ubera habent quibus suos catulos lactant. Ejus caro quadrupedis veriùs quàm piscis aestimari possit: etenim recens, juvencae carnem sapit; sale macerata, Thynni, sed gratioris est saporis, diutiusque adservari potest. Illius pinguedo sive sevum optimum, nam rancedini non est obnoxium: eò ipsius corium parare solent in calceorum & aliarum rerum usum. Inveniuntur in ejus capite quidam lapides ad calculum & coli dolores utiles. Et haec quidem de piscis forma: deinde addit. Occidi solent hi pisces dum herbas in fluviorum ripis nascentes depascuntur: sed etiam retibus capiuntur juniores. Istâ ratione parvulum captum, Regulus Caramatexi, in Insula Hispaniola XXVI. annorum spacio in lacu Guavnabo dicto aluisse fertur, adeoque mansuetum evasisse, licet jam grandem, ut Veterum Delphino non cederet: nam de manu cibum sumsisse, & inclamato nomine Mate, quod Magnificum eorum linguâ sonat, lacum egredi solitum, ad aedes cibi sumendi gratiâ perreptasse, deinde ad lacum remeasse comitibus pueris atque etiam viris, quorum cantu delectari videretur: imò tergo insidere interdum permittentem, denos simul ex una lacus parte in oppositam, sine ulla difficultate transvexisse, nec illos mersisse, sic ut illius loci incolis summam voluptatem adferret.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
