# Exoticorum libri decem 133

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/133

Turcici milites, qui tota illa profectione comites Domino de Fumet additi fuêre, tantum biscocti panis secum detulerant, quantum ad illam è Cairo ad montem Sinai profectionem sufficeret: nec tamen omnem in reditu absumserant. inde facile cognosci potest eorum in victu frugalitas, quam aliarum nationum homines imitari haud possent. Noctis partem ad Nili ripam traduximus: postridieque summo mane, oneratis camelis Cairum secundò pervenimus. E Cairo in montem Sinai profectio, Aegyptiacorum & Arabicorum Camelorum cimiterium est: quia plerique omnes in eo itinere pereunt, ut apparet ex eorum ossibus quae hinc inde secundum viam dispersa jacent: inde fit ut illud iter multum à vulturibus frequente tur, quorum pridie magnas turmas (in quarum singulis non minus quinquagem fuêre) observavimus: atque affirmare ausim inter reliquas rapaces atque curvis unguibus praeditas aves, solos vultures turmatim volare. Murrhina vasa in Cairo venalia; & de Nitro.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
