Latin
134.6 to 134.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 134.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
In eorum Mesquedis elegantia magna vasa è marmore varii generis confecta antiqui operis conspiciuntur, quae olim ad condienda variorum animalium cadavera usurpasse credimus: nam cùm pleraque animalia sacra aestimarent, ea condiebant, &in ejusmodi vasa tanquam in sepulcrum recondebant; homines autem aliter condiebantur, ut antè diximus. Cairi incolae mentionem facientes Praefectorum qui Sultani tempore vixerunt, Cir cassos eos nominant; quod admirati sumus, appellationem adeò antiquam &Herodoto notam etiamnum retineri audientes. Cairinus Bassa suam aulam non Arabum aut Aegyptiorum, sed Turcorum more gubernat. Cumque observaverimus qua ratione Dominum de Fumet (qui illum salutandi &ipsi valedicendi causa adiit) exceperit, dignum quod hîc inscreretur judicavi. Omnes suos lanissaros auratis, sericeisque diversorum colorum vestibus eleganter exornatos ordine collocavit, nullis acinacibus aliisve armis accinctos, sed demissis &decussatis manibus; quod indicium est magnae Turcarum obedientiae: ad gerendum etenim bellum solummodo arma expetunt. Arabes gestare pugiones solent, quod Turcae nondum in usum receperunt: alia tamen tela habent cùm pacis tum belli tempore magis utilia, de quibus iam diximus.