# Exoticorum libri decem 134.6-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 134.6 to 134.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/134.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/134.6

In eorum Mesquedis elegantia magna vasa è marmore varii generis confecta antiqui operis conspiciuntur, quae olim ad condienda variorum animalium cadavera usurpasse credimus: nam cùm pleraque animalia sacra aestimarent, ea condiebant, & in ejusmodi vasa tanquam in sepulcrum recondebant; homines autem aliter condiebantur, ut antè diximus. Cairi incolae mentionem facientes Praefectorum qui Sultani tempore vixerunt, Cir cassos eos nominant; quod admirati sumus, appellationem adeò antiquam & Herodoto notam etiamnum retineri audientes. Cairinus Bassa suam aulam non Arabum aut Aegyptiorum, sed Turcorum more gubernat. Cumque observaverimus qua ratione Dominum de Fumet (qui illum salutandi & ipsi valedicendi causa adiit) exceperit, dignum quod hîc inscreretur judicavi. Omnes suos lanissaros auratis, sericeisque diversorum colorum vestibus eleganter exornatos ordine collocavit, nullis acinacibus aliisve armis accinctos, sed demissis & decussatis manibus; quod indicium est magnae Turcarum obedientiae: ad gerendum etenim bellum solummodo arma expetunt. Arabes gestare pugiones solent, quod Turcae nondum in usum receperunt: alia tamen tela habent cùm pacis tum belli tempore magis utilia, de quibus iam diximus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
