# Exoticorum libri decem 134.9-10

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 134.9 to 134.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/134.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/134.9

Manati feminae duo sunt ubera in pectore; nam binos catulos parit, & lactat: quod de nullo pisce unquam audivi, praeterquam de hoc, & vitulo marino. Ceterùm creditur, in hac insula Hispaniola, antè quàm nativis incolis spoliata esset, aquatica haec animalia cum pisce Reverso capi solita: quod scribere metuerem, nisi publicum & notum esset, atque à viris fide dignis accepissem. Et quandoquidem Historiae series eò me conduxit, ut Manati mentionem facerem, praestat ut in hoc capite, potiùs quàm alibi, de admirabili isto negotio agam. Sciendum est itaque, quendam piscem palmum longum, aspectu foedum, sed ingenti animo atque intellectu praeditum, cum aliis piscibus interdum capi, eumque boni saporis esse, imò etiam ex optimis qui in mari capiuntur: nam siccâ & firmâ carne non viscosâ praeditus est; quod assero, quia me illo vesci saepè contigit. Aliquem autem ex hoc piscis genere in venationis usum adservare volentes, parvum, necdum adultum deligunt, & in aqua marina, esca ejus naturae conveniente alunt, donec eam quam dixi magnitudinem attingat, & ad venationem quam instituunt aptus sit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
