# Exoticorum libri decem 135-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/135-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/135-2

ad gramen pascendum egrediuntur, quando sine periculo id agere possunt: illicò autem ad nativa loca revertuntur. Gul. Rendele. Breviter item ejus mentionem facit Cl. V. Gulielmus Rondeletius (Oviedum sequutim. tus) cap. XVIII. lib. XVI. de Piscibus, addens bovem marinum posse videri, quem Aristoteles cap. XII. lib. VI. de Historia Animalium vivos catulos párere scribit. Idem etiam Reversi piscis mentionem facit cap. XVII. lib. XV. de Piscibus, atque ex Oviedo desumpsisse videtur. Sed ante hos Petrus Martyr in Hispaniolae descriptione Reversi piscis mentionem fa- Perus Mar. tyr. cit, eumque ab incolis Gnaicans appellari ait, & aliam cum eo piscandi rationem apud eos Guaicano usurpari tradit. piscu. Pristis sive Serra. CAP. XIX. N hujus piscis nomenclatura, lubens Cl. V. Guliclmi Rondeletii opinionem amplector, qui veteribus ποίστὴν dictum censet, & cur sic appellatus, causam adfert: in piscis auItem figura exprimenda, quum ipse piscem, rarissimè in Europam adferri solitum, numquam conspexerit, sed ejus dumtaxat, ut ipsemet fatetur, rostrum; nihil mirum, si corporis formam animo concipere non potuit: rostrum quidem subinde adfertur, & illud variae magnitudinis, pro piscium videlicet aetate.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
