Latin
CAPVT XVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 137
Unproofread scanNot analysed yet
ERAT u vitis ονιεεευεογνορμυιθιν ERAT autem corpore longo, trium ferè pedum longitudinem explentè, coloris (resiccatum enim &exenteratum dumtaxat conspiciebam) ex cineraceo fusci, in quo tamen quidam candor, praesertim in tergore, adhuc eluceret: vivum enim &recenter captum argentei paenè coloris fuisse intelligebam: medij corporis ambitus, pedis, hoc est, duodecim unciarum longitudinem aequabat; cartilagineus verò erat, &laevi cute praeditus: rostro lato, sed in obtusum deinde acumen desinente: oculi magni erant; è quorum infimâ parte enata erat membrana, quae sursum sese attollens, veluti nubes caliginem illis offunderet: oris rictus non valdè latus, in supina capitis parte maxillas in obtusum angulum desinentes habebat, ferè ut simiae: quaternis autem dentibus os praeditum erat, binis in superiore maxilla, totidem in inferiore, iisque firmis, quorum singuli quibusdam sulcis erant distincti, ut pluribus dentibus armatum os esse videretur. Corpus à cervice sensim gracilescebat: spinae sive aculeo in ea parte quâ dorsum cervici connectebatur, sito, eique sex uncias longo, infimâ parte lato &cavo, supernâ autem valdè acuto, pinna surre innitebatur quatuor paenè uncias longa: binas dumtaxat in lateribus branchias valdè apertas observabam, utrinque videlicet unam, quum aliorum Galeorum genera denas habeant, in singulis lateribus quinas: has sequebantur duae pinnae ad natandum idoneae, longiores quàm in ullo Galeorum genere conspexerim, novem videlicet unciarum longitudinem aequantes; binas alias habebat ex utraque podicis parte, quatuor uncias longas, illasque bifidas, hominumne industriâ sic fissas, an à natura, nihil pronunciare possum: alia deinde pinna in dorso paullò infra eam quae ad aculeum erat, exoriebatur, ad extremam ferè caudam usque inaequaliter porrecta, hoc est, ad eam usque caudae partem quae tenuissima &septem uncias longa, muris caudam quodammodo aemulabatur. Podici, qui in supina parte, ut in reliquis piscibus, situs, vicina apparebant bina foramina, in quem usum, ignoro: capitis porrò cutis, siccitate adeò erat contracta, ut nulla circa oculos, nulla ante os foramina observare potuerim. Ceterùm quales fuerint hujus piscis partes interiores ut describam, nemo à me expectare debet, ut qui exenteratum &resiccatum (quemadmodum anteà dixi) dumtaxat viderim anno à Christi nativitate millesimo sexcentesimo primo, anno tamen praecedente captum in Septemtrionali Oceano ab his qui halecibus irretiendis operam navarant, quos, si consulere licuisset, exactiorem descriptionem dare potuissem: sed si oblongum caput haberet, non incommodè forsan Dux Cetacei generis, apud Aelianum cap. XIII. lib. 11. De Animalibus, censeri posset. Histrix piscis. CAP. XXI. X Orbis generibus, haud dubiè censendus est hic piscis, quem anno à Christi nativitate millesimo sexcentesimo, Octobri mense, Amstelredami conspiciebam, illo Eipso anno captum in Oceano Americam alluente. Quumque esset omnium quos umquam hujus generis viderim, maximus, mercatore, qui illum adservabat, permittente, modestissimus juuenis Volcardus Coornhart Theodorici F. in meam gratiam depingebat; ego verò in tabella delineari, &sculpi curabam, ut hîc adponeretur.