Latin
CAPVT LXXVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 137-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sub vesperam in pagum Belba appulimus, Castellum nimirum quadrangulâ formâ, in Palmirae regione (quae haud procul à Mediterraneo mari abest) situm, inter Aegyptum &Syriam, bidui à Salatia itinere. Hujus muri admodum debiles, quaeque insunt aedificia, vitulorum stabulis vix sunt majora: regio admodum sterilis &arenosa est, alioqui Palmarum siluis abundans, attamen pleraque victui necessaria istic invenimus. Ejus regionis incolae macilenti sunt, fusci, &sole adusti, qui Turcorum more liumi non sedent cruribus decussatis, ut Galliae sartores facere solent, sed ut Arabes incurvati, summis pedibus terrae infixis, insident suis calcaneis; totosque interdum dies eum in modum sedendo traducunt; nec magis defatigantur quàm nos scabellis insidentes: nam cùm à teneris assueverint, nullam molestiam illis praebet ea sessio: deinde cùm eorum regio arenosa sit, vestes conspurcarent si Turcarum more sederent. Arabes, Armenii, Turcae, maximâ ex parte suas interulas caeruleo colore infectas habent, raroque albas gestant: pediculis tamen non scatent, quia saepè balneas adeunt, ubi eluuntur &mundantur. Arabes humi cubant, substratis duntaxat storiis ex harundinibus vel palmarum foliis contextis, nec linteaminum usum norunt. Exspectabat nos Caravanna quaedam quae Hierosolymam proficiscebatur, apud puteum in planicie situm, binis à Belba milliaribus distantem, cujus aqua nitrosa erat; nam circumjacens locus etiam nitrosus: alterius tamen penuriâ eam bibimus. Media nocte Caravanna discessit, nos post tres horas dumtaxat subsequuti. Secundùm mare mediterraneum, ad sinistram relictum, diu iter facientes, rectà ad Orientem tendebamus, nonnihil properantes ut Caravannam adsequeremur, quam ad vesperam comitati sumus; &ad maris littus paululum substitimus: deinde ad quartam milliaris partem progressi, inter binos arenae mobilis tumulos fodimus ad dimidiae orgyiae altitudinem, dulcemque aquam invenimus, sed turbidam, &albescentem, qua nostras lagenas &utres implevimus, Sinai montibus ad dextram jam nobis apparentibus. Qui porrò rectà profectionem ex Cairo versus Hierusalem instituunt, neque Belbam neque Salatiam adveniunt; sed alia via pergunt, cibos &aquam in totam profectionem circumferentes. Nos autem qua diximus via progressi sumus, ob Nili &pagorum commoditatem; Ambrosiam, Thapsiam, Libanotidis species, Tamarices atque Apocynon in aperta planicie nascentes reperientes. Nitrum: Cancer quidam exiguus mirandae naturae.