Latin
138.5 to 138.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 138.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vidimus etiam praetervolantes multos Vultures, aliasque aves carnivoras, quales suprà commemoravimus Accipitres Aegyptios: quidam è nostro comitatu Pelicanos appellabant, quòd forma similes essent iis quos sanguine suos pullos alentes depictos viderant. Quia verò molestiam nobis exhibuit inquisitio quaenam avis Pelicani nomine donanda esset, asserere non dupramus, pro Pelicano sumendam esse cam quae gemino ventriculo praedita est, alia appellatione Onocrotalum dictam: ab Alberto non sine errore Ossifragum; cùm Ossifragus is sit qui à Graecis Phinis vocatur: quod vocabulum multis ansam praebuit varia de Phoenice commemorandi, ave longè tamen diversa à Latinorum Ossifraga, quam nido incumbentem pingunt, pectusque rostro aperientem ad pullos suo sanguine alendum, ut ex historia Phinis ab Aristotele prodita, appâret; quem sequutus Plinius, Ossifragam describens, omnia illi attribuit quae Aristoteles suo Phini: Aquilâ esse majorem, &proximum ei genus, aduncis unguibus, &carnivoram, colore ex cinereo albicante; hebete oculorum acie praeditam, benignam, pullos Aquilae ejectos excipientem, &educantem donec ad volandum apti sint. cl: Cognita est Gallis avis, quam appellatione Phini sive Latinorum Ossifragae convenienti nominant Offraye, cùm Ossifraga non sit, nec tali nomine dici debeat, sed Haliaeetus, quintum Aquilarum genus, circa flumina &stagna versans, librans sese ex alto, &praeceps in pisces ruens, discussis pectore aquis eos rapiens. Quatuor integris horis per apertam planiciem arboribusque liberam equitavimus: tandemque Gazaram, primam quam in Iudaeâ invenimus urbem pervenientes, in horto quodam urbi vicino sub Palmâ tentoria fiximus.