Latin
CAPVT XVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 139
Unproofread scanNot analysed yet
βνν ν ilig AB extremo ore (quod hians habebat, &binis ossibus dentium loco praeditum) ad caudae pinnam usque, septem uncias cum semisse longus erat, decem verò cum semisse crassus, id est, decem unciarum cum semisse erat totius corporis ambitus; &dorsum, fusci coloris; venter, albi: toto autem corpore brevibus, sed firmis aculeis erat obsitus: latum caput habebat, elata supercilia, quae tribus aculeis munita, &magnos oculos: quatuor porrò pinnis, praeter eam quae extremam caudam occupabat, erat praeditus, utroque videlicet in latere post oculos unâ, tertiâ paullò supra extimam caudam, quartâ inter podicem &caudam: medium corpus utrimque post pinnas nigrâ maculâ erat insignitum, atque pinna supra caudam nigram etiam sedem habebat. Exenteratus autem erat hic piscis, quemadmodum &alij ejusdem generis, quos istîc variae magnitudinis apud diversos mercatores videbam: satis enim diligentes sunt in ea urbe rerum exoticarum conquisitores, quas à nautis ex sua navigatione reducibus redimere solent. Orbis muricatus.