# Exoticorum libri decem 139-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/139-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/139-2

CAPVT XXIII. VNTER peregrinos pisces, quos Cl. V. Gulielmus Rondeletius, meus olim, ut dixi, hospes, describit lib. XV. suae Historiae, quorundam meminit, quos ab orbiculari, quâ, prae Maliis, praediti sunt, figura, non immeritò Orbes appellavit. Horum primum saepiùs videre memini, dum apud ipsum vivebam, in ipsius museo pendentem: imò illius historiam scribentem conspiciebam, sicut & multorum aliorum, qui in mari mediterraneo Narbonensem Galliam alluente capiebantur; & fidus testis esse possum, quam diligentiam adhibuerit, in Aquatilium Historia fideliter describenda. Reliquos duos apud eum non vidi, sed post meum ab eo discessum, illos nactum puto. CETERVM Tertio, quem cap. IV. ejusdem libri describit, valdè similem anno à Christi natiuitate nonagesimo nono supra millesimum & quingentesimum apud honestissimum virum Christianum Porretum conspiciebam, cujus historiam hîc adponere, & figuram in tabella expressam dare volui. HABEBAT autem hic piscis ab ore ad caudam sex unciarum cum semisse longitudinem, cem paenè unciarum corporis ambitum: squamis prorsus carebat, sed durâ cute tectus erat, aculeis adeò crebris, firmis & muricatis quaquaversum obsitâ, ut vix sine noxâ apprehendi posset: erant verò illi aculei in dorso & lateribus longiores & crassiores, in pectore & ventre breviores & minores: breve & latum caput habebat, dorsum etiam latum, supercilia elata, & muricatis similiter aculeis munitas oris hiatus non magnus, binis albis ossibus, siue osseis labris erat praeditus, iisque crassis & firmis, ad praedam commodiùs retinendam: introrsum versus palatum, binos crassos dentes habebat, hominis molaribus non dissimiles, & totidem, iis pares, infernè versus gulam.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
