# Exoticorum libri decem 139

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/139

βνν ν ilig AB extremo ore (quod hians habebat, & binis ossibus dentium loco praeditum) ad caudae pinnam usque, septem uncias cum semisse longus erat, decem verò cum semisse crassus, id est, decem unciarum cum semisse erat totius corporis ambitus; & dorsum, fusci coloris; venter, albi: toto autem corpore brevibus, sed firmis aculeis erat obsitus: latum caput habebat, elata supercilia, quae tribus aculeis munita, & magnos oculos: quatuor porrò pinnis, praeter eam quae extremam caudam occupabat, erat praeditus, utroque videlicet in latere post oculos unâ, tertiâ paullò supra extimam caudam, quartâ inter podicem & caudam: medium corpus utrimque post pinnas nigrâ maculâ erat insignitum, atque pinna supra caudam nigram etiam sedem habebat. Exenteratus autem erat hic piscis, quemadmodum & alij ejusdem generis, quos istîc variae magnitudinis apud diversos mercatores videbam: satis enim diligentes sunt in ea urbe rerum exoticarum conquisitores, quas à nautis ex sua navigatione reducibus redimere solent. Orbis muricatus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
