# Exoticorum libri decem 14-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14-5

CAPVT VI. ABYRINTHVS qui nunc in Creta conspicitur, is non est cujus Veteres meminegas runt. Nam qui nunc ostenditur, ad radices montis Idae vulgo Psiloriti nuncupati E situs est: nil aliud quàm Latomia fuit: omnes tamen Cretae incolae eam adulterino Labyrinthi nomine demonstrare norunt. Latomia autem fuit solidi admodùm & elegantis saxi, è qua lapides diversis locis exempti sunt, cùm Gortinae & Gnosi vrbium aedificia extruerentur, quae olim primariae totius insulae urbes fuerunt, ut ex earum ruderibus appâret. Quemadmodum autem majorem Pyramidem Aegyptiacam Busiridem nuncupatam accessuris è proximo illi pago duces sumendi sunt, qui viam demonstrent, & in ipsa Pyramide praeluceant: sic duces è pago quodam, ubi olim vrbs Gnosos fuit, huic Latomiae vicino, sumendi sunt, qui Latomiam ingredi volentibus viam demonstrent. Verum quidem est multos inesse maeandros obliquè admodùm, modò ad dextram modò ad sinistram sese contorquentes, quales in arte elaborato Labyrintho esse possent: at istud duntaxat provenit è locorum, unde lapides exemti sunt, cavis: quod probari potest è vestigiis & orbitis rotarum, atque è lapillis hinc inde muro inclusis ad viae latera. Gortinae rudera admodum sunt magna; at nunc paucae quaedam columnaerectae, solo infixae, restant, & exiguus quidam pagus vulgo Metaria dictus. Murorum lapides, quoniam elegantes & quadrati erant, omnes ex jam dicta latomia olim excisi, avecti fuerunt, idque facilè, propter mare vicinum. Est etiam torrens è monte delabens, quem esse existimo Strabonis & Solini Lethyum: is cùm vado transiri queat, nec ponte nec cymba opus est. Aquaeductus etiam adhuc integer magnis fornicibus subnixus, & plurimarum molarum rotas versans. Frequentes item sunt Platani in valle ad fontis scaturiginem: sed nullae hieme folia retinent. Persistunt adhuc inter rudera quidam validi arcus & muri cujusdam templi, tum etiam multae fornices tenaci cemento & latere constructae supra rivum Lethyum, quae nostra opinione factae sunt ut locum planum & aequalem redderent, ad instituendum urbis forum. Qua ratione Cretenses Ladanum colligant.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
