Latin
14.1 to 14.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 14.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Febribus epidemicit. Maligna febre. Venigine &Obstructioni bus. Febra quam stigmata rubra comitan tm. gari, &cessare caeperunt, sic ut sub noctem jam meliusculè haberet, &liber à mortis periculo (cui adeò vicinus fuerat) esset, &postridie sanus appareret; plurimum tamen per multos dies afflictus, ob praecedentia symptomata. Eodem Licentiato Ludovico de Cueva ad venationem cum nobili vito profecto, unus è famulis aquam bibit è lacunâ stagnante valdè corruptâ, &venenosis animalibus plenâ, atque statim adeò afflictum se sensit, ut loco se movere nequiret, intumescente alvo &reliquo corpore, magnisque angustiis pressus &animi deliquiis, vomens &sudans, ut transversim equo impositus, in proximum pagum vehendus esset: adhibitis autem quibusdam remediis, datus &lapis Bezaar, quem nobilis ille vir gestabat in similes eventus: fuit autem pulvis ille adeo utilis, ut postridie cum suo hero proficisci posset. Puellula quaedam venenosum quidpiam edit, ex quo subsequuta sunt gravia admodum symptomata, qualia inducere solent venena: cùm autem medica remedia nihil prodessent, auctor fui, ut Lapis Bezaar daretur; &statim convaluit. Epilepticis etiam pueris praescripsi, quorum plurimis valdè profuit. Deinde his qui à vermibus infestantur; in quibus admirabilis est efficaciae: nam eos expellit, &à symptomatibus liberat quae párere solent. Idem praestat, quocunque in morbo materia aut humor inest venenosus. In nullâ autem re magis manifesta appâret ejus efficacia quàm in peste: cùm enim in Germaniâ pestis valdè grassaretur, quotquot lapidem Bezaar sumpserunt, plurimum illis profuisse, liquidò apparuit. Ejus autem factum est periculum in Xenodochio quodam, in quo erant peste correpti: duobus propinatus est lapis, aliis minimè; qui sumpserunt, liberati sunt, reliqui duo extincti fuerunt. Tum multis istâ lue correptis exhibitus est, quorum nonnulli binos carbunculos, alii tres haberent; qui omnes liberati sunt. Hujus exempli testes fuerunt multi magni nominis &nobiles viri, tum etiam plebei. In moestitiâ &melancholiâ valdè etiam utilis est hic lapis. Imperator Carolus V. felicis memoriae, in hunc effectum saepe sumebat; atque etiam sumpserunt plurimi qui sine manifestâ causâ tristes sunt &anxii, quia tristitiam adimit, &alacres reddit qui eo utuntur.