# Exoticorum libri decem 14.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 14.1 to 14.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14.1

Febribus epidemicit. Maligna febre. Venigine & Obstructioni bus. Febra quam stigmata rubra comitan tm. gari, & cessare caeperunt, sic ut sub noctem jam meliusculè haberet, & liber à mortis periculo (cui adeò vicinus fuerat) esset, & postridie sanus appareret; plurimum tamen per multos dies afflictus, ob praecedentia symptomata. Eodem Licentiato Ludovico de Cueva ad venationem cum nobili vito profecto, unus è famulis aquam bibit è lacunâ stagnante valdè corruptâ, & venenosis animalibus plenâ, atque statim adeò afflictum se sensit, ut loco se movere nequiret, intumescente alvo & reliquo corpore, magnisque angustiis pressus & animi deliquiis, vomens & sudans, ut transversim equo impositus, in proximum pagum vehendus esset: adhibitis autem quibusdam remediis, datus & lapis Bezaar, quem nobilis ille vir gestabat in similes eventus: fuit autem pulvis ille adeo utilis, ut postridie cum suo hero proficisci posset. Puellula quaedam venenosum quidpiam edit, ex quo subsequuta sunt gravia admodum symptomata, qualia inducere solent venena: cùm autem medica remedia nihil prodessent, auctor fui, ut Lapis Bezaar daretur; & statim convaluit. Epilepticis etiam pueris praescripsi, quorum plurimis valdè profuit. Deinde his qui à vermibus infestantur; in quibus admirabilis est efficaciae: nam eos expellit, & à symptomatibus liberat quae párere solent. Idem praestat, quocunque in morbo materia aut humor inest venenosus. In nullâ autem re magis manifesta appâret ejus efficacia quàm in peste: cùm enim in Germaniâ pestis valdè grassaretur, quotquot lapidem Bezaar sumpserunt, plurimum illis profuisse, liquidò apparuit. Ejus autem factum est periculum in Xenodochio quodam, in quo erant peste correpti: duobus propinatus est lapis, aliis minimè; qui sumpserunt, liberati sunt, reliqui duo extincti fuerunt. Tum multis istâ lue correptis exhibitus est, quorum nonnulli binos carbunculos, alii tres haberent; qui omnes liberati sunt. Hujus exempli testes fuerunt multi magni nominis & nobiles viri, tum etiam plebei. In moestitiâ & melancholiâ valdè etiam utilis est hic lapis. Imperator Carolus V. felicis memoriae, in hunc effectum saepe sumebat; atque etiam sumpserunt plurimi qui sine manifestâ causâ tristes sunt & anxii, quia tristitiam adimit, & alacres reddit qui eo utuntur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
