Latin
14.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 14.9
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque initio curandum ut evacuetur, non autem intrò reprimatur: quod fiet frictionibus, cucurbitarumque applicatione, &aliis remediis quae humorem per cas partes extrahant, per quas natura propellere satagit: epithemata autem non usurpanda, neque unctiones aut aliae res similes, quae stigmatum eruptionem praepedire queant. Deinde illico postquam stigmata apparere incipiunt, aegro danda sunt ea, quae venenum tollendi &extinguendi vim habent (de quibus jam abundè diximus) missionem sanguinis fugiendo, apparentibus jam stigmatibus, nisi sanguinis copia &plenitudo aliud suadeat.