# Exoticorum libri decem 14.9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 14.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14.9

Itaque initio curandum ut evacuetur, non autem intrò reprimatur: quod fiet frictionibus, cucurbitarumque applicatione, & aliis remediis quae humorem per cas partes extrahant, per quas natura propellere satagit: epithemata autem non usurpanda, neque unctiones aut aliae res similes, quae stigmatum eruptionem praepedire queant. Deinde illico postquam stigmata apparere incipiunt, aegro danda sunt ea, quae venenum tollendi & extinguendi vim habent (de quibus jam abundè diximus) missionem sanguinis fugiendo, apparentibus jam stigmatibus, nisi sanguinis copia & plenitudo aliud suadeat.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
