Latin
HABEBAT
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 141
Unproofread scanNot analysed yet
mam caudam; corporis verò ambitus viginti unciarum mensuram superabat. Ejus totum ricta. corpus fuscum, albicantibus maculis conspersum: caput satis crassum, elataque supercilia, os latiusculum &fissum, ranae os valdè exprimens, praeter aliorum orbiculatorum piscium formam: in dorso unicam pinnam inaequalem à cervice ad extremum ferè dorsum porrectam, fuscam &albis maculis perinde notatam ac reliquum corpus: in singulis lateribus binos tuberum ordines habebat, radicum spinae rubi aemulorum, à vertice ad caudam usque porrectos, unum videlicet medio ferè corpore, alterum paullo supra ventrem: post oculos binas alias pinnas satis longas &latas; in extremo praetereà dorso unam; &alteram sub podice, utramque fuscam &albicantibus maculis conspersam, qualis etiam ea quae extremam caudam occupabat. An porrò hic piscis, Apulcii Lepus marinus dici posse videatur, quemadmodum Gesnerus censet, valdè dubito. Orbis oblonous testudinis cavite. CAP. XXVI. AMETSI Cl. V. Gesnerus Orbis oblongi in libro supra memorato mentionem faciat, atque etiam figuram expressam adiiciat; ea quam hac appellatione à Iacobo Plateau accipiebam, longè diversa erat, nec quidpiam similitudinis cum illa habebat, ut facilè animadvertent, qui ejus iconem cum ea, quam hoc capite propono, conferre volent. Vm, PERP LIIlsue nilifei lillusis libsspoer eosd. esigil filAB extremo ore ad pinnam, quae in extrema cauda, plus quàm pedalem habebat longitudinem, quantum quidem ex pictura coniicere licebat: ejus autem crassitudo, inaequalis; nam medio corpore, à summo dorso ad infimum ventrem, quatuor uncias altus erat; circa collum &binas pinnas quae in extremo ferè corpore, minùs latus: quamquam ipsius piscis longitudinem majorem fuisse facilè mihi persuaserim, atque etiam crassitudinem, ut è binis praecedentibus conjecturam facio: quandoquidem ex corum mensura ad me missa comperiebam longiores &crassiores fuisse, quàm ex pictura adnotaveram: itaque suspicor ejus longitudinem minorem non fuisse decem &septem unciarum, corporis verò ambitum, ubi maxima crassitudo, sedecim unciarum aut paullo majorem: corium quo totum ejus corpus tectum, fusci coloris, &tessellis inaequalibus variè distinctum, modò ferè orbicularibus, modò rhomboide figurâ, modò quadrangulâ, iisque omnibus maculas albas variè sparsas habentibus, eleganti spectaculo: collum ipsius, praeter aliorum piscium orbiculatorum naturam, oblongum, caput etiam magis prominulo rostro praeditum, testudinis caput quodammodo referebat, bina ossa alba pro dentibus habens, ut orbes muricati: in singulis lateribus juxta collum pinnam habebat ex fusco rubentis coloris; similes erant binae illae, quarum una in extremo dorso supra caudam, altera in supina parte post podicem: similis etiam quae extremam caudam (non minùs longam quàm in Histrice) occupabat, latiusculaque erat. Piscis triangularis.