# Exoticorum libri decem 142-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LXXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/142-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/142-2

Omnia igitur praedicta loca ante meridiem conspeximus; breve enim erat iter. Reliquum diem impendimus visitandis Monasterio vicinis locis; nempe eo qui multis specubus abundat, in quibus cadavera imposita viginti quatuor horarum spatio absumuntur. Paulo infrà probatica piscina est, vallem Iosaphat irrigans. Inde ad Sepulchrum Domini ivimus, in urbis magno templo situm, quod Helena Constantini mater exstrui curavit. Novem autem ducati persolvendi, cuilibet sepulchrum ingredi volenti; nemo etenim sive dives, sive pauper, immunis à solutione est. Nam qui tributum illud in censu habet, octo ducatorum millia Turcarum Imperatori pendet: hinc fit ut publicani isti à peregrinis nummos extorqueant, alioqui ab ingressu prohibituri. Franciscani verò & Caloieri Graeci, aliorumque Christianae professionis ordinum viri, sine precio ingredi & egredi possunt. Turcae magnâ cum reverentiâ illud tuentur, & cum veneratione ingrediuntur. Istam pecuniae summam imposuisse dicuntur Pisani, cùm urbs Hierosolyma sub illorum esset imperio, atque ab eo tempore conservatam esse hanc extorquendae pecuniae consuetudinem. Christi Domini nostri sepulchrum; & Hierosolymae rudera.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
