# Exoticorum libri decem 143.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 143.5 to 143.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/143.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/143.5

Amnis lordanis à Septentrione in Meridiem tendit, non adeò latus, quin puer lapidem in contrariam ripam jacere possit, septem aut octo fortè orgyiarum latitudinis, nec alvei adeò profundi ut navem ferre possit: in eo Peregrini sese abluere solent. Innascuntur salix nigra, myrica, vitex, & multa arundinum genera, quae Arabibus ad varios usus serviunt. Etenim ex uno genere jacula, tela, & leves lanceas conficiunt: ex alio genere sagittas, quinque asprorum precii, quibus vix alii quàm Satrapae utuntur? aliud genus diligenter legunt in alium usum: nam Turcae, Graeci, Armeni, Arabes, Persae, Iudaei, Aegyptii, avium pennis in scribendo non utuntur, sed hac arundine elegia nuncupata scribunt: eam priùs in Athou montis rivis observaveramus. Conspecto porrò fluvio & mari mortuo, apud arcem dirutam tumulo cuidam impositam iter fecimus. Inde ad fontem profecti sumus à Plinio Callirhoe appellatum, quem Helisaei esse dicunt. Aëtius nostrâ opinione Fontem Solis nuncupavit. Ejus aqua limpida & gelida est, magnumque rivum efficit, in quo Sisymbrium utrumque, Iunci, & similes nostratibus herbae proveniunt. Quod si verum est Balsamum unquam in hac planicie excultum fuisse, non procul ab eo fonte crevisse credendum est. Fidem non adhibemus quibusdam magni nominis viris, qui adeò excellentes dactylos in hac planicie nasci existimârunt: nam cum palmae quae illîc nunc crescunt, suos dactylos ad perfectam maturitatem non perducant, nunquam istic praestantes fuisse arbitramur: nisi quis dicat ejus regionis clima immutatum esse, quod tamen fieri nequit. Sub Myrobalanis & Ficubus eum riuum inumbrantibus cibum sumpsimus. Deinde per lapideos gradus conscendimus in locum ubi Christus jejunavit, non procul à fonte dissitum; tres sunt istic fornices atriorum in modum, aliae supra alias in rupe incisae: denique culmen montis ubi diabolus Christum tentare voluit. Sacelli cujusdam istic aedificati vestigia adhuc appârent. Inde descendimus, Hierosolymam redituri. Sacellum olim à Christianis exstrui jussum in deserto in quo D. Ioannes Baptista concionabatur & baptisabat; jam verò dirutum, apud amnem lordanem conspicitur. Credibile est D.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
