# Exoticorum libri decem 143

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/143

Triangularis quidem, ut superior, sed binas uncias dumtaxat longus ab ore ad caudam, sescunciam ferè altus, & ventre circiter unciam lato, & ut in superiore plano: nullas etiam in dorso pinnas habens, praeter unicam exiguam supra caudam, & utrimque sub oculis, proximè alvum, unam, cum rimula; post podicem autem, quartam caudae contiguam: cauda semunciam erat longa, in longiorem pinnam desinens: parvum os habebat, exiguis sed firmis dentibus praeditum, oculos magnos, infra quos, in fronte parvum utrimque foramen: supercilia anteriùs in singulares osseas & acutas spinas desinebant, tamquam cornua, quibus major carebat: in extremi ventris lateribus, alias duas singulares non minùs acutas & firmas habebat: sed & supra atque infra caudam aculeo munitus esse videbatur. Totum corpus nullis etiam squamis tectum, sed corio dumtaxat, prioris instar, eoque tesserulis, sed alia serie dispositis, distincto, ut rosulas sex foliolis constantes, veriùs exprimere viderentur, quàm tesseras: sed pictor, licet à me seriò antè admonitus, non expressit. Μονόκερως pisciculus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
