# Exoticorum libri decem 144-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/144-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/144-2

mentionem, post Stellam illam tredecim radiis constantem facere volui. Mirabilis autem formae erat haec concha, quam, piscisne dicturus sim, an cujuspiam insecti, haereo, certè huic similem videre non memini: illa enim binas uncias cum semisse erat longa, unciam vel paullò plus lata, septem squamis sive laminellis, quadam subrufa membranâ per latera simul connexis, constans, quas animalculum, quod ea tectum fuerat, explicare, vel in orbem contrahere pro arbitrio potuisse videbatur: singulae autem squamae, tellinarum conchis formâ paene similes, partim fusco colore, partim albis quibusdam transversis lineis virgatim distincto, erant praeditae. Ex India porrò hanc concham allatam fuisse dicebant. ET haec quidem sunt, quae istis Sex Exoticorum libris describenda habui, quaeque ad extremum annum millesimum sexcentesimum tertium usque à Christi nativitate, ad meam notitiam pervenerunt: ea benevolus Lector boni consulere dignabitur. Ut porrò Batavorum navigatio in exteras regiones satis feliciter procedit, plura me consequuturum confido, quae satis amplam materiam suppeditabunt, ut alios, praeter hos, Exoticorum Libros concinnare queam, si Deus vitam & valetudinem mihi producit. Nam quemadmodum sedulus fui, & nullos labores fugi, aut sumptibus nullis peperci, in adornanda rariorum Plantarum Historia, quas ipse in variis meis peregrinationibus observabam, dum integrâ aetate & vegeto adhuc eram corpore: sic, tametsi ob gravem aetatem & imbecillas corporis vires, aliaque incommoda, jam nusquam prodire mihi liceat, eandem nihilominus sedulitatem spondeo, in describenda eorum Exoticorum Historia, quae vel meâ pecuniâ redimere, vel amicorum operà in posterum nancisci potero.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
