# Exoticorum libri decem 144.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 144.5 to 144.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/144.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/144.5

Cùm autem in Iudaea essemus, falsum id esse comperimus; quemadmodum & illud quod plerique arbitrantur, ludaeos omni die Veneris sacro, profluvio sanguinis laborare: nam nos tali die cum iis versantes, simile quidpiam non deprehendimus. Nobis porrò demonstratus fuit locus in quo Abraham tres vidit & unum adoravit, extra pagum Hebron, ad agri cujuspiam fossam in quo Adam creatus dicitur: hunc notat terebinthus triplici caudice ex uno trunco prodeunte. Hebron rudera indicio sunt, frequentiùs olim habitatum fuisse. Redeuntes Hierosolymam, defleximus ad fontem quem signatum appellant: in itinere similes stirpes observavimus, quas priùs in Rama, & Hierusalem: deinde per pagum transeuntes ubi D. loannes natus est, templi cujusdam à Christianis olim istîc aed ificati ruinas vidimus. nunc ab Arabibus cultum, in quo cisternae lacuum in formam exstructae: nam fonticulus est perennis. Suprà locus, ubi* Anna Elizabeth visitavit: tumulus is est multis oleis consitus. Eo die sub vesperam in monasterium Franciscanorum rediimus, & &tic pernoctavimus: postridie, visitatis sigillatim omnibus in urbe rebus, in sepulchrum Domini cubitum nos contulimus: peregrinis enim licet cibos eo inferre & per triduum haerere, si volent, aut quotiescunque lubebit ingredi, modò (uti diximus) novem ducatos persolverint. Hierosolymitanae plantae, in quibus mercatorum tabernae, in fornicem tectae sunt (ut in reliquis Turcici imperii urbibus) atque anteridibus postica parte firmatae sive fultae. Hierosolyma Sangiaci sedes est, qui certo numero Spahiz, hoc est, equitum praeest: Sangiacus autem Regionis praefectum significat. Spahiz verò non liberè vagantur per pagos Hierosolymae vicinos, rustici etenm eos ferre nolunt, sed in utbe apud Sangiacum versantur. Ceterùm mirum est Sangiaci munus adeò esse mobile apud Turcas. Nam saepissimè accidit, ut qui per semestre duntaxat ejusmodi munere in aliquâ urbe functus sit, ad minimum Turcici Imperatoris mandatum, alteri cedere cogatur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
