Latin
ET SIMPLICIVM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 147-2
Unproofread scanNot analysed yet
excrementum, aut maris spumam (quae sanè opiniones ratione carent, esse. quòd nullum Ambarum inveniatur ubi frequentissimae sunt Balenae, &ubi fluctuum reciAmbarum procatione spuma plurima excitatur;) alii Bituminis modo ex maris alveo emanare: quae Bitumen videri. opinio melior, &veritati magis consona plerisque visa est. AVICENNA lib 11. cap. 67. &Serapio lib. simp. cap. 196. scriptum reliquerunt, fungorum in rupibus &arboribus more Ambarum in mari generari, &tempestatibus unà cum saxis interdum in littus eiici: quae sententia verisimilior est reliquis ab Avicenna productis. Nam multum flantibus Euris, magna ejus copia Sofalam, &in insulas Comaro, Demgoxa, Mosambicam, totumque eum tractum eiicitur è Maldivis insulis, quae ad Orientem spectant. Flantibus verò Favoniis, copiosè invenitur in insulis quae vulgò de Maldiva nuncupantur corrupto vocabulo, cùm de Nalediva dicendum sit: etenim Nale Insulae de Nalediva.