# Exoticorum libri decem 147-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, ET SIMPLICIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/147-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/147-2

excrementum, aut maris spumam (quae sanè opiniones ratione carent, esse. quòd nullum Ambarum inveniatur ubi frequentissimae sunt Balenae, & ubi fluctuum reciAmbarum procatione spuma plurima excitatur;) alii Bituminis modo ex maris alveo emanare: quae Bitumen videri. opinio melior, & veritati magis consona plerisque visa est. AVICENNA lib 11. cap. 67. & Serapio lib. simp. cap. 196. scriptum reliquerunt, fungorum in rupibus & arboribus more Ambarum in mari generari, & tempestatibus unà cum saxis interdum in littus eiici: quae sententia verisimilior est reliquis ab Avicenna productis. Nam multum flantibus Euris, magna ejus copia Sofalam, & in insulas Comaro, Demgoxa, Mosambicam, totumque eum tractum eiicitur è Maldivis insulis, quae ad Orientem spectant. Flantibus verò Favoniis, copiosè invenitur in insulis quae vulgò de Maldiva nuncupantur corrupto vocabulo, cùm de Nalediva dicendum sit: etenim Nale Insulae de Nalediva.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
