# Exoticorum libri decem 147-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, ET SIMPLICIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/147-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/147-3

lingua Malabarica significat quatuor, & Diva insulam: Nalediva igitur pronunciandum erat; quasi dicas, Quatuor insulas, simili planè ratione, qua Angediva vocamus eas insulaAngediva quae à Goa, Orientalis Indiae emporio, duodecim leucis distant, quòd quinque sint nume- insula. ro conterminae; Ange enim eorum lingua quinque est. Sed haec praeter institutum: non potui tamen horum non meminisse, cùm in Maldiva mentionem incidissem. SCRIBVNT iidem locis suprà citatis, Ambarum devorari à pisce quodam Azel nuncu Azel piscis. pato, sed qui eo devorato statim extinguatur. Hunc deinde undis fluctuantem regionis illius incolae uncis in siccum trahunt, eoque exenterato Ambarum colligunt: verùm omne improbari, praeter id quod spinae adhaeserit, id enim pro temporis diuturnitate purum & legitimum esse. Sed haec eorum opinio erronea mihi videtur. Nam veluti certum est animalia quaerere alimentum naturae suae conveniens, & minimè noxium (nisi fortè cibis inAmbari esu noxiis admisto decipiantur, quemadmodum mures fallere solemus) sic etiam haud qua Azel non interire. quam verisimile videtur, hunc piscem Ambarum venari, si eo devorato sit periturus. Imò cùm Ambarum sit ex eorum numero quae maximè cordis vires reficiunt; dixerim hunc Avibarum cor piscem praesentaneum esse venenum, quandoquidem tam eximio medicamento devo-resicit. rato perit. SCRIBIT Avenrois 5. collig. cap. 56. Caphurae genus inveniri natum in maris alveo, quod deinde aquis supernatet: laudatissimum verò id censeri quod Arabibus Ascap dicitur. Caphuram Ascap non esse Quàm verò ejus opinio à veritate sit aliena, & tanto viro insignique Philosopho indigna; Ambarigenus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
