Latin
ET SIMPLICIVM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 147-4
Unproofread scanNot analysed yet
clarius est quàm ut multis demonstrari debeat: primùm quòd Caphuram in mari nasci dicat; deinde quòd eandem quae frigida est &sicca tertio gradu, Ambari genus faciat, quod calidum &siccum constituit secundo ordine. SVBIICIEMVS verò nonnulla vocabula quae apud Serapionem &Avicennam occurrunt. Magnam ejus copiam ex regione Zing Serapio lib. simp. cap. 196. adferri asserit. Haec est Sofala. Nam Zingue aut Zangue Persis &Arabibus idem significat quod niger Latinis: &quoniam totus ille maritimus Aethiopiae tractus à nigris incolitur; Setapio eam Zingue vocat. Sic Avicenna lib. 2. cap. 63. epitheton illi addit Almendeli, quasi de Melinda: item Selachiticum, à Zeilan fortè laudatissima totius Orientis insula, quam falsò urbem pogle Auctoris de Ambaro opinio. Insula ex Ambaro. Promontorium Comorim.