# Exoticorum libri decem 147-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, ET SIMPLICIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/147-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/147-4

clarius est quàm ut multis demonstrari debeat: primùm quòd Caphuram in mari nasci dicat; deinde quòd eandem quae frigida est & sicca tertio gradu, Ambari genus faciat, quod calidum & siccum constituit secundo ordine. SVBIICIEMVS verò nonnulla vocabula quae apud Serapionem & Avicennam occurrunt. Magnam ejus copiam ex regione Zing Serapio lib. simp. cap. 196. adferri asserit. Haec est Sofala. Nam Zingue aut Zangue Persis & Arabibus idem significat quod niger Latinis: & quoniam totus ille maritimus Aethiopiae tractus à nigris incolitur; Setapio eam Zingue vocat. Sic Avicenna lib. 2. cap. 63. epitheton illi addit Almendeli, quasi de Melinda: item Selachiticum, à Zeilan fortè laudatissima totius Orientis insula, quam falsò urbem pogle Auctoris de Ambaro opinio. Insula ex Ambaro. Promontorium Comorim.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
