# Exoticorum libri decem 147-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LXXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/147-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/147-5

Planicies circum Tiberiadis lacum Napecae arboribus abundat, caeduae silvae celsioris in modum nascentibus, & fructum proferentibus dulcem atque edulem: adeò autem spinosae sunt hae arbores, ut agros sicciores corruperint, ne seri queant: huc accedit quòd incolae foecundiore solo abundantes, faciliora humidioraque loca solummodo excolunt. Per pagum Capharnaum, multis fontibus irriguum, iter fecimus: & Tiberiadis lacus ambitum contemplantes Galileae regionem, & Bethsaidae, ubi DD. Petrus & Andreas nati erant, pagum conspeximus; similiter & Chorozaim, cui Christus imprecatus est. Pagi illi nunc à Iudaeis incoluntur, qui circum lacum passim aedificârunt, & ob piscationes istic constitutas, loca antea deserta, incolis frequentiora & cultiora reddiderunt. Hic lacus non adeò latè patet, quin terra circumquaque conspici possit. In Car-bassara amni lordani vicino, quem lapideo ponte superavimus, sub noctem venimus: Arabes nobis vim inferre voluerunt; sed strenuè restitimus. Cùm non procul absint ab eo Carbassara pagi; rustici venalia nobis attulerunt ova, gallinas, panem, ficus, vuas passas, ziziphaque alba & rutila. Postridie mane digressi, per saxosa asperaque loca à quibus ea regio Thrachonitidis cognomen accepit, iter fecimus. In ea provenit Ilex coccigera, Esculus, veteribus Graecis πλατύτυλλος dicta, nunc βελανίδα: glandem fert magnam, columbini ovi crassitudine; qua etiam panis penuria homines vesci queant, nam aliquantulum ad castaneae saporem accedit; sed istic inutilem, quoniam sues non aluntur. Sub meridiem in planiciem venientes, pluvia ad noctem usque durans, donec ad Car- bassara quoddam tribus à Damasco milliaribus distans perveniremus, nos oppressit. Tentoria fiximus ad pagum Carbassara vicinum; quod à multis viatoribus maturè occupatum erat, imbre illos ne abirent, istic detinente. Postridie bene excultos & fertiles agros invenimus, atque frequentes pagos: ad sinistram autem Tripolitanos montes jam nive obsitos, & Phoeniciam conspiciebamus. Antè quàm in planiciem descenderemus, & adhuc in editiore loco stantes, Damascum urbem commodè videre poteramus: depresso enim planoque loco sita est: at ob salices populosque albas & nigras per planiciem crescentes, in mediâ silvâ posita videtur. Universam verò planiciem irrigantes rivi è montibus labentes, & per canales distributi, foecundiorem eam reddunt, & eleganter cultos hortos praebent. Dominica die satis maturè Damascum pervenimus; sex enim duntaxat dierum itinere distat ab Hierosolyma: precium in singula jumenta vecturae nomine, bini aut terni ducati. Rerum in Damasco observandarum descriptio. CAP. XCI. VHRYSOROAS fluvius tantam aquae commoditatem Damasci incolis praebet, ut

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
