# Exoticorum libri decem 147-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LXXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/147-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/147-6

singuli ferè fontem in aedibus & hortis habeant. Urbis plateae angustae & flexuosae: Oforum quod ipsi Bazar vocant, elegans est, & suprà contextum: aedificia satis probè exstructa: sed maximam elegantiam his addunt porticus pilis subnixae, ad fugiendum aestum aptae. Duplici muro urbs cingitur, ut Constantinopolis. Utriusque muri turres vicinae admodum sunt: nam inter binas orbiculares, easque inaequales, tertia major, caque quadrangula media est: urbis fossae altae non sunt, sed in iis albas moros colunt bombycum alendorum gratia. Parva arx quadrangula licet extra moenia sita, mediam urbem occupare videtur: nam suburbia urbe duplo ampliora sunt, foraque in suburbiis habentur, tametsi ipsa fori loca intra moenia sint. Urbis portae ferreis laminis teguntur: Cairi verò corio. Ad Orientem turris est quadrangula, cujus fastigium inscriptionem habet Arabicis characteribus expressam, istîc ut ferunt positam Damasco Christianis ademptâ: nam paulò infrà conspiciuntur bina lilia marmori insculpta; ad quorum latus leo: quod multis occasionem praebuit existimandi insignia esse Galliae vel Florentiae. Opificum tabernae Cairinis sunt similes. Medici ad aegrum evocati, ipsimet medicamenta conquirunt: & cum aegro paciscentes, pro morbi ratione se eum curaturos recipiunt, integram summam non accepturi donec aeger morbo liberatus sit. Videntur itaque proximam medendi rationem sequi, quae apud veteres Graecos & Arabes in usu erat, cùm chirurgicam & pharmacopoeam ipsimet exercerent. Non negamus tamen quin magnus honos sit illis habitus, ut nostro hoc aevo: sed verisimile est non adeò frequentes fuisse: quemadmodum pauciores tum erant causidici, quàm nunc. Ceterùm quemadmodum hominibus tria potissimùm in hac vitâ curae sunt, anima, corpus, & facultates; animaque sit in homine pars potior & magis divina: ita singuli salutis curam habentes, etiam Ethnici, Theologos summâ in veneratione semper habuerunt. Ab anima cùm corpore nihil homini sit carius, & ejus integrâ valetudine, Medici semper in honore fuerunt: nam cùm sanitas facultatibus praeferatur, homines facultatibus quàm vitâ privari malunt. Volentes autem conservare facultates quas suo labore & industriâ adquisiverunt, iisque pacificè frui, Causidicos & alios lustitiae administros venerati sunt, in quorum salarium facultatum partem libenter expendunt, ut reliqua pacificè frui queant. Antiquitus, Respublicae bene institutae tribus istis ordinibus nunquam caruerunt, quemadmodum nec nunc carent: at in aliis regionibus eorum numerus non adeò excrevit uti apud nos.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
