# Exoticorum libri decem 148.1-2-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 148.1 to 148.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/148.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/148.1-2

Apud Turcas nullo opus est lictore ad quempiam in jus vocandum: nam qui alium Iudici sisti volet, illum ipsemet adibit, atque dicet, ut ad Dei justitiam veniat: si qui alii Turcae praesentes sint, refragari non audebit, sed statim cum adversario Iudicem, toto die sub tecto prominente apud suas aedes sedentem, adeuntes, causam coram ipso disceptabunt; Iudex illico pronunciabit prout illi aequum videbitur: itaque neque solicitatoribus, neque procuratoribus, neque causarum patronis egent. Qui simplicia medicamenta venalia proponunt, composita etiam habent: nam in eorum tabernis inter reliqua observavi Confectionem Anacardinam, Mithridatium, Theriacam, Philonium, confectionem Hamech, mel rosatum & violatum, conservam rosa rum & stoechadis, lohoc de pulmone vulpis, oleum absinthii, spicae, & menthae Merces venduntur ad ponderis genus quod ipsi Rotulo appellant, septem libras pendens, Damasci, in Syria, & in Aegypto. Nostra Damascena pruna (parva illa nostratia dulcia, magis vulgaria, meliora, quibusque frequentiùs utimur, intelligo) iis quae istîc leguntur, similia non sunt. Nam Damasci nata, quae etiam istîc caro venduntur, juglande majora sunt, firma carne, dulci sapore, cui admixtum sit nonnihil acidi, nucleo longo & plano potiùs quàm crasso & rotundo: ea duntaxat sicca vidimus, quia maturitatis tempo re ibi non fuimus. Tabernae sunt Damasci in quibus solùm expurgatur Xylon, & à suo semine sejungitur. lamina ferrea pedem longa, duosque digitos crassa Xylon in assere premunt: semen rotundum, fugit ferrum, eaque ratione ab ipso Xylo secernitur. Equos & camelos erviala & eruo alunt, parvis leguminibus, satis in Gallia vulgaribus, licet Gal. licum nomen nondum invenerint: cumque ea decorticata & rubescentia videremus, non agnovissemus, nisi integra proposita fuissent. Saccharum Alhasur nuncupatum, in Aegypto nascens, in planta quadam, ope vermiculi scarabei aemuli, se eo involventis & habitaculum conficientis, magno est in usu Damasci, & reliquis locis Turcae dominio subjectis, ut nemo sit qui Turcicâ appellatione illud Tegalia nuncupare non nort. Cogitur in globulos avellanae magnitudine, à saccharo albo discrepans, quod comestum vel bibitum, sitim sedat: Arabes verò auctores etiam testantur album saccharum sitim magis augere quàm sedare.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
