# Exoticorum libri decem 148.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 148.1 to 148.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/148.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/148.1

Ambari fragmentum 15. libras pendens. Anibari delectus. Ambarum magua in astimatione apud Sinenses. Cate ponderis genus. urbem esse Lacuna commentario in Dioscorid. lib. 1. cap. 20. existimavit, cùm sit insula multis urbibus exculta. HAEC sunt quae ab Arabibus traduntur: nullus autem Graecorum, praeter Aëtium, hujus meminit. CETERVM haec mea est opinio. Veluti pro regionum naturâ terra interdum rubra est, ut bolus armenus; interdum candida, ut creta; nonnunquam nigricans: sic verisimile est, aut insulas, aut terras similis cum Ambaro formae inveniri; quòd terra sit aut fungosa, aut alterius generis. Quod verum esse testatur magna ejus quae reperitur quantitas. Siquidem inventa sunt interdum fragmenta humanae magnitudinis, interdum nonaginta palinorum longitudinis, duodeviginti verò latitudinis. Affirmârunt nonnulli se insulam ex puro Ambaro vidisse, quam cùm postea requirerent, nusquam comparuisse. ANNO quinquagesimo quinto supra millesimum & quingentesimum, circa promontorium Comorim, quod è regione insularum de Maldiva est, fragmentum trium ferè milium pondo repertum est: sed cùm is qui inuenerat, picem aut bituminis genus esse existimaret; vili admodum vendidit. Maximum verò quod vnquam viderim fragmentum, quindecim libras pendebat. Sed qui in Aethiopiam commercii causa navigant, multo majora fragmenta se vidisse affirmant: totus enim ille Aethiopiae tractus, à Sofala ad Brava usque, Ambaro abundat. INVENITVR etiam interdum, sed rarò, in Timor, & in Brasil. Et anno M. D. XXX. inventum esse fragmentum audio in Setubal Lusitaniae portu. REFERTVM verò est plerumque avium rostris, quas in eo nidulari credibile est; interdum conchyliis testisque ostreorum permixtum invenitur, quae contactu Ambaro adhaerent. PORRò optimum Ambarum censetur, quod à sordibus maximè repurgatum est, quodque plurimùm ad candorem accedit, videlicet quod cinerei sit coloris, aut quod ex venis, nunc cinereis, nunc candicantibus constet, leve, quodque acu perfossum multum oleacei liquoris resudet. Nigrum improbatur, praeterea candidissimum, teste Scrapione, loco suprà citato: quod gypso adulteratum esse existimo. NOTA est Manardi contradictio, qui in Electario de Gemmis dist. 1. in comp. Mes. Ambarum rem novam esse affirmat, eamque non magno aestimat, sed paulo pòst in Electario Diambra ibidem, quasi sui oblitus, hanc compositionem ob Ambarum multis laudibus effert, ęoque se in mulierum & senum morbis saepenumerò uti asserit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
