Latin
148.5 to 148.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 148.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
MAGNA verò in aestimatione est apud opulentiores Indos; eo enim cibis permixto frequenter utuntur medicamenti loco. Ejus autem pretium intenditur pro fragmentorum magnitudine: quanto enim majus est fragmentum, tanto ejus intensius est pretium; non secus atque in Gemmis. Sed nusquam pluris venditur quàm in Sinarum regione. Cùm enim à nostris Lusitanis ejus exigua copia eò delata esset; precium fuit mille quingenti aurei in singula Cate, quod apud eos ponderis genus est pendens viginti uncias. Hujus lucri cupiditate deinde alii mercatores allecti, tantam Ambari detulerunt eò copiam, ut nunc multo vilioris aestimetur. *Posteriora exemplaria habent Aseleheti. Huiusmodi rostella in ambaro reperta, mihi dedit M. Hugo Morganus Pharmacopoeus diligentißimus: sed ea non avium, ut putat noster Auctor, verùm Sepiarum esse deprehendi, à Nicolao Raßio Chirurgo Regio edoctus. Ceterùm Ferdinandus Lopez de Castagneda, qui rerum à Lusitanis in India Orientali gestarum historiam scripsit, lib. IV. cap. xxXV dicit, selectißimam Ambram in insula Maldiva inveniri, cuius generationem quùm fieri tradat diversam ab ea quam ceteri scribunt, non abs re futurum existimavi, si quae de generatione Ambrae tradit, ex Italico sermone conversa hîc subiicerem. Maiores insula de Maldiva, archipelagi illius interioris, multas odoriferas herbas producunt, quae depastum veniunt magnae quadam aves ab incolis Anacangrispasqui nuncupatae. Istae aves in rupibus &scopulis earum insularum secundum maris litus situ versantes &aggregatae, stercus egerunt quod Ambra est, cuius tria genera faciunt: unum album, ipsis scopulis, uti egestum est, inhaerens, quod probatißimum censent &Ponahambar, hoc est, auream ambram appellant, maiorum quàm reliqua pretii, quòd paucâ quantitate &maiore difficultate reperiatur, quàm alia duo genera, qua cineracei &nigri sunt coloris, ac ex albo originem trahunt. Ex istu quos dixi scopulis, tempestatum vehementiâ, temporis successu, magnis fragmentis in mare cadit hac ambra, &in littu eiicitur: id coambat dicitur, id est, aquae ambra, quoniam aquarum fluctibus valdè eluta, maegnam suae probitatis partem perdidit: tertium, quod nigrum, maniambar vocant, quod significat piscis ambram; nigredinem enim contraxisse existimant, quòd à Balenis aut aliu piscibus inter istas insulas versantibus devoratum fuerit; qui illud concoquere non valentes, tursus evomuerunt: id autem est omnium vilißimum, quia panè totam facultatem amisit. Haec Castagneda.