Latin
CAPVT LXXXVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 149-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ante discessum lustrationem facere solent elegantem sanè &spectatu dignam: magno enim cum apparatu &pompâ fit. Turcae Europaei hoc iter suscepturi, duplici ratione id conficere possunt. Nam vel Constantinopoli solventes, Cairum navigant, singulis enim annis Caravanna inde Mecham proficiscitur; vel Damascum petunt. Asiatici verò multò commodiore ratione id iter per Damascum conficere possunt quàm per Cairum. Primùm cameli conquirendi (praecipuum profectionis fundamentum) qui diu sitim ferre possunt; nam per solitudines iter faciendum: equorum, qui sitim ferre nequeunt, in hac profectione nullus usus. Praecipuum autem totius pompae spectaculum est, thecam conspicere, sua pergula eleganter fimbriata tectam, dorsoque cameli impositam, in qua Alcorani liber Mahumetis legem continens, reponitur pulvinari incumbens, multis Mahumetis prophe tis comitantibus. Nobiliores Damasci urbis incolae, quales sunt Sangiaci &Bassae, Spahis, aliique nobiles Turcae, ad lustrationem per urbem faciendam suos equos praebent. Inter reliqua equorum ornamenta caudas habent bouis Indici, pilis admodum tenuibus &candidis, tanti apud eos precii, ut singulae quatuor vel quinque ducatis aestimentur: eam ob causam satrapae duntaxat utuntur, equorum gutturi eas appendentes. Elegans spectaculum est, conspicere satrapam Turcam equo insidentem: nam stapedes admodum latos habent è brevibus loris pendentes, calcaria rotulis carentia, acinacem sub femore ephippio applicatum gestant, &exiguum aliquod flagellum in manu: ut autem faciliùs intelligi id queat, similem equitem satrapam cum ornatu patrio hîc exprimi curavimus. Circaßi sive Arabis satrapae equitis icon, qui, cùm Sultanus in Aegypto rerum potiretur, omnium opulentißimi erant. Tibicines &tympanistas comites in Caravanna adsumunt, &circiter vicenas bombardas campestres, quas Galli Fauconeaux appellant, vehunt ad totius Caravannae securitatem, ne per solitudines ab Arabibus latronibus spolientur. Pompa haec triduum durat: sed per integrum mensem comparant sibi edulia ad eam profectionem necessaria: pleraeque ideò tabernae sunt Damasci, uti in Cairo, in quibus cicer (vulgari Graeco nomine Ervithia nuncupatum) frigitur in patulis aeneis palis: iis maxime conveniens qui longinquam suscipiunt profectionem: sumunt etiam biscoctum panem, &salo conditas carnes, deinde resiccatas, uvas coctas, oryzam, bouhourt &tracana tritici genera lacti incocta, deinde resiccata. Damasci aedificia, aliaque singularia.