# Exoticorum libri decem 15.6-9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 15.6 to 15.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/15.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/15.6

Id autem ejus regionis incolas maximè premebat, quòd nullum remedium adversus illud malum reperirent: nam neque Theriaca, neque alia medicamenta usurpata quidquam auxilii praestabant. Sub idem ferè tempus, quo adeò deplorata res erat, Mauritanus quidam captivus eò adScorzonera ductus est, qui praemorsos ab isto tam virulento animali curabat, datâ radice & succo herquo modo reperia. bae sibi cognitae, quam ederent: tantaeque fuit efficaciae hoc medicamentum, ut facilè morsus sanaret, & venenum tolleret; quam ob rem adeò multi ad istum Mauritanum confluxerunt, ut ipsum non modò servitute liberarent, sed etiam opulentum efficerent. Nihilominus toto illo tempore Mauritanus nec pollicitationibus nec donis pellici potuit, ut indicaret, quaenam radix & herba illa esset, quâ tam noxium malum curaret: tandem duo ejus loci homines, considerantes quantum omnium interesset, ut illam herbam cognoscerent, ipsum ad eruendam herbam proficiscentem, clam subsequuti sunt; locumque observârunt, in quo herbam cum suâ radice eruebat: à Mauritani discessu, locum adeunt, lacunasque conspiciunt unde ille herbam eruerat, & aliquas herbae reliquias: collectâ igitur herbae copiâ (plurima enim istic nascebatur) in pagum redeunt, & ad Mauritani aedes profecti, illum reperiunt herbam è canistro educentem, quam cum à sese collectâ conferentes, eandem esse comperiunt; nec Mauritanus negare potuit, quin eadem esset. Inde in omnium notitiam pervenit, & quotquot illâ egebant, lectum ibant, atque ad animalis, quod dixi, morsus utebantur. Scorzonera Scorzonerae porrò nomen inditum, quòd animalis, escorcu Catalaunico sermone appelcur sic appellati, morsus curet: & propter radicis ejus herbae cum ipso animali similitudinem. Est aulata. tem hoc animal sesquipalmari longitudine, parte infimâ tenui, deinde paulatim crassescenEscoreu serpentis forma. te ad caput usque, instar lignei fusi, capite crasso & quadrato, magno & hiante ore, linguâ nigrâ & mucronatâ, dentibus pusillis instar viperae feminae, quibus mordet: sed & linguâ pungit ut scorpius. colore est cineraceo, nigricante, maculis distincto. tardum est incessu: jugiter inter herbas, segetes, & vineta versatur, homines & animalia morsu appetens: eam ob causam, locis ubi hoc animal versatur, somnum capere formidant.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
