# Exoticorum libri decem 15

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/15

Ceterùm hae nuces binas uncias longae erant, summoque suo operimento tectae valde rugoso, nec illo quidem valde crasso (quia ante earum maturitatem ramus abruptus) & villum suum amygdalarum instar retinente, ferruginei, hoc est, ex rufo fusci, coloris, in binas aequales partes fisso & hiante, nucemque ostendente suo maci eam reticulatim amplectente septam, cui similem è suo operimento exemptam, suo tamen maci opertam, ab eodem Cl. V. Paawio acceptam, inferiore tabellae parte, in qua huius nucis ramus cum suo fructu immaturo expressus, adiici curabam: macis autem illud, etiam resiccatum, elegantioris coloris quidem est eo quod aliam nucem ambit, sed multo infirmioribus viribus praeditum esse creditur. Haec porrò quae de myristica nuce mare commentari licuit, boni consulere lector dignabitur. Caryophylli.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
