Latin
150.1 to 150.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 150.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Inter reliquas autem notas hanc commendabant, quòd Socotorina solida sit &bene compacta; alterius verò partes non possunt perfectè coire, quòd succus ex diversis plantis collectus sit. NEC ejus plura sunt genera, ut volunt Arabes, sed unicum dumtaxat, tametsi varia illi indant nomina. QVOD verò Dioscorides &Plinius scribunt laudatissimam ex India adferri, alii verò ex Alexandria aut Arabia; non simpliciter id intelligendum est, sed de ea quae ex Socotora primùm in Indiam delata est. Nam etiam ex Cambaya &Bengala defertur Ormus Adem, &Gida. Itaque minùs malè Mesue, qui vnum Aloës genus ex Socotora adferri scribit, aliud è Persia, tertium ex Armenia, quartum ex Arabia. Nam quae in Lusitaniam defertur (uti his oculis vidi) ea ex Socotora allata est. Alexandrinam autem à quibusdam praeferri hinc factum est, quòd superioribus annis pleraque aromata Ormus deferrentur deinde Basora, Adem, Gida; inde Camelis Suez, quae in extremo maris Erythraei sita est, &Alexandriam ad Nili ostium, unde Veneti petentes ea reliquae Europae communicabant: non autem quòd in Alexandria fiat Aloe. NASCITVR verò non modò in maritimis, sed etiam desertis Indiae locis, cùm illam ubique viderim, ducentis leucis itinere terrestri per eas solitudines confecto. Nullum ejus inveniri gummi certum est, sed interdum aqua quaedam viscida è foliis stillat, neglecta &nullius efficaciae. HVIVS usus est non modò apud Arabes Turcosque medicos (qui Avicennam, Abohali apud eos dictum, &ejus libros quinque Canum edidicerunt, legeruntque Razen, quem Benzacaria vocant, item Hali Rodoam &Mesuen illis Menxus appellatum, tametsi non is sit qui apud nos in usu est; Hippocratis praeterea, Galeni, Aristotelis &Platonis omnia opera, minùs tamen integra, quàm Graeco sermone conscripta) sed etiam apud Indos, in purgantibus medicamentis &collyriis, tum etiam in vulneribus carne explendis: in quem usum plerumque in suis officinis medicamentum habent, cui nomen Mocebar, ex Aloë &Myrrha paratum, quo etiam plurimùm utuntur in equis curandis, &vulnerum lumbricis enecandis.